Servus regis antiqui omni nocte quinque fabulas domino narrabat. Una nocte rex magna cura motus est; etiam post octo fabulas non requievit (to sleep). Itaque rursus (again) petivit (to ask) octo fabulas, id quod servum non delectavit. "Quod cupivisti, domine, iam factum est."
Respondit rex, "Fabulae quas mihi narravisti erant multae sed breves. Longam cupio fabulam quae multa verba habet."
Servus tum incepit: "Olim erat agricola qui magnam pecuniam habebat. In oppido pecuniamviro dedit et accepitcentum oves (sheep). Dum ea animalia reducit, appropinquat ad flumen sine pontibus in quo est eo die magna aquae copia; itaque modum non videt quo oves per aquam aget. Tandem vidit scapham (boat), in qua ab agricola duo animalia posita et portata sunt.
Ubi haec verba dixit, tacuit (to be silent) servus. Eum rex hoc modo obsecravit (to beg): "Dic mihi reliquam fabulam tuam."
Respondit ille, "Flumen et altum et latum, scapha parva est, atque sunt multa animalia. Si duxerit hic agricola omnia animalia trans flumen, fabulam quam incepi ad finem ducam."
No comments:
Post a Comment